1. Strophe:

Adeste fideles, laeti triumphantes, venite, venite in Bethlehem. Natum videte, regem angelorum: venite adoremus, venite adoremus, venite adoremus Dominum!

2. Strophe:

En grege relicto, humiles ad cunas vocati pastores approperant. Et nos ovanti gradu festinemus: Venite adoremus, venite adoremus, venite adoremus Dominum!

<script async src="//pagead2.googlesyndication.com/pagead/js/adsbygoogle.js"></script> <!-- Weihnachtslied Responsive Content --> <ins class="adsbygoogle" style="display:block" data-ad-client="ca-pub-4278385830278770" data-ad-slot="7747839813" data-ad-format="auto"></ins> <script> (adsbygoogle = window.adsbygoogle || []).push({}); </script>

3. Strophe:

Aeterni parentis splendorem aeternum velatum sub carne videbimus. Deum infantem, pannis involutum, venite adoremus, venite adoremus, venite adoremus Dominum!

4. Strophe:

Pro nobis egenum et foeno cubantem piis foveamus amplexibus. Sic nos amantem quis non redamaret? Venite adoremus, venite adoremus, venite adoremus Dominum!

Share This